Liber...censualium: Digitale Edition - Evangelientext fol. 1 - fol. 1 v
Erschließung der Handschrift HL Freising 6 - Digitale Edition
erstellt von Adelheid Krah
unter Mitarbeit von Hans Hummer und Julia Langmeier
Evangelientext(Joh. 4,10-33) |
|
fol. 1 |
[1]...dit Iesus et dixit ei; Si scires donum (dei) quis est qui dicti tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam; Dicit ei mulier; Domine neque in quo (h)aurias [2] habes et puteus altus est; Unde ergo habes aquam vivam; Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius; Respondit Iesus et dixit ei; Omnis qui bibit ex aqua hac siciet iterum; Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non siciet in eternum; Sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam aeternam; Dicit ad eum mulier; Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire; Dicit ei Iesus; Vade voca virum tuum et veni huc; Respondit mulier et dixit; Non habeo virum; Dicit ei Iesus; Bene dixisti quia non habeo virum quinque enim viros habuisti; Et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti; Dicit ei mulier; Domine (ut) [3] video quia propheta es tu; patres nostri in monte hoc adoraverunt; Et vos dicitis quia (in) [4] Hierosolymis est [5] locus ubi adorare oportet; Dicit ei Iesus |
fol. 1v |
[6] Mulier crede mihi quia veniet hora quan(do) [7] neque in monte hoc neque in Hyrosolymis adorabitis patrem; Vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus; quia salus ex iudeis est; Sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate; Nam et pater tales quaerit qui adorent eum; Spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare; Dicit ei mulier; Scio quia messias [8] venit qui dicitur Christus; Cum ergo venerit ille nobis adnunciabit omnia; Dicit ei Iesus; Ego sum qui loquor tecum; Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia [9] cum muliere loquebatur; Nemo tamen dixit quid queris aut quid loqueris cum ea; Reliquid ergo ydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus; Venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci; Numquid ipse est Christus; Exierunt de civitate et veniebant ad eum; Interea rogabant eum discipuli [10] dicentes; Rabbi manduca; Ille autem dixit eis; Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis; Dicebant ergo discipuli ad invicem; Numquid aliquis attu [11]... |
|
[1] Erste Zeile verderbt. Vulgatatext Satzanfang: „Respondit". Die Interpunktion folgt dem Original. |
|
|
BayHStA HL Freising 6 Liber... censualium des Freisinger Domkapitels- Digitale Edition - |
|||
|
Zurück zu Startseite und Einführung
Konkordanz zwischen der Edition und Bitterauf
|
|||
|
Evangelientext |
Basistext |
Marginalien |
Nachträge und |
|
Zurück zur Startseite des Schwerpunktes "Freisinger Handschriften" |
|||
Zuletzt aktualisiert: 27. Juli 2011

